Logos Bible Study

Romans 6–11

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

61Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato ut gratia abundet? 2Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? 3an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? 4Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. 5Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus: simul et resurrectionis erimus. 6Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. 7Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. 8Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo, 9scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur. 10Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. 11Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.

12Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus. 13Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma justitiæ Deo. 14Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia. 15Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit. 16Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam? 17Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis. 18Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiæ. 19Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem. 20Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ. 21Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est. 22Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam. 23Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.

71An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit? 2Nam quæ sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri. 3Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro: si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro. 4Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. 5Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. 6Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ.

7Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. 8Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat. 9Ego autem vivebam sine lege aliquando: sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. 10Ego autem mortuus sum: et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. 11Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit. 12Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.

13Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. 14Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. 15Quod enim operor, non intelligo: non enim quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud facio. 16Si autem quod nolo, illud facio: consentio legi, quoniam bona est. 17Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. 18Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi: perficere autem bonum, non invenio. 19Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc ago. 20Si autem quod nolo, illud facio: jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum. 21Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet: 22condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: 23video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. 24Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? 25gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei: carne autem, legi peccati.

81Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu: qui non secundum carnem ambulant. 2Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. 3Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne, 4et justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. 5Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt: qui vero secundum spiritum sunt, quæ sunt spiritus, sentiunt. 6Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax: 7quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest. 8Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. 9Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. 10Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem. 11Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. 12Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. 13Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.

14Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. 15Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater). 16Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. 17Si autem filii, et hæredes: hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi: si tamen compatimur ut et conglorificemur.

18Existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. 19Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat. 20Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe: 21quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei. 22Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc. 23Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri. 24Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat? 25Si autem quod non videmus, speramus: per patientiam exspectamus.

26Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. 27Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus: quia secundum Deum postulat pro sanctis.

28Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. 29Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. 30Quos autem prædestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit. 31Quid ergo dicemus ad hæc? si Deus pro nobis, quis contra nos? 32Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? 33Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat, 34quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. 35Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? 36(Sicut scriptum est:

Quia propter te mortificamur tota die:

æstimati sumus sicut oves occisionis.)

37Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. 38Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, 39neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.

91Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto: 2quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo. 3Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, 4qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa: 5quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen. 6Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ: 7neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen: 8id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt…

Read in Logos

This passage has been shortened. Keep reading Romans 6–11 in Logos