Logos Bible Study

Psalm 138:7–16

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

7Quo ibo a spiritu tuo?

et quo a facie tua fugiam?

8Si ascendero in cælum, tu illic es;

si descendero in infernum, ades.

9Si sumpsero pennas meas diluculo,

et habitavero in extremis maris,

10etenim illuc manus tua deducet me,

et tenebit me dextera tua.

11Et dixi: Forsitan tenebræ conculcabunt me;

et nox illuminatio mea in deliciis meis.

12Quia tenebræ non obscurabuntur a te,

et nox sicut dies illuminabitur:

sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.

13Quia tu possedisti renes meos;

suscepisti me de utero matris meæ.

14Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es;

mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.

15Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto;

et substantia mea in inferioribus terræ.

16Imperfectum meum viderunt oculi tui,

et in libro tuo omnes scribentur.

Dies formabuntur, et nemo in eis.

Read in Logos
Psalm 139:13: For you formed my inward parts; you knitted me together in my mother’s womb.