Logos Bible Study

Psalm 101:19–29

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

19Scribantur hæc in generatione altera,

et populus qui creabitur laudabit Dominum.

20Quia prospexit de excelso sancto suo;

Dominus de cælo in terram aspexit:

21ut audiret gemitus compeditorum;

ut solveret filios interemptorum:

22ut annuntient in Sion nomen Domini,

et laudem ejus in Jerusalem:

23in conveniendo populos in unum, et reges,

ut serviant Domino.

24Respondit ei in via virtutis suæ:

Paucitatem dierum meorum nuntia mihi:

25ne revoces me in dimidio dierum meorum,

in generationem et generationem anni tui.

26Initio tu, Domine, terram fundasti,

et opera manuum tuarum sunt cæli.

27Ipsi peribunt, tu autem permanes;

et omnes sicut vestimentum veterascent.

Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur;

28tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

29Filii servorum tuorum habitabunt,

et semen eorum in sæculum dirigetur.

Read in Logos