Logos Bible Study

Psalm 10–11

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1In finem. Psalmus David.

2In Domino confido; quomodo dicitis animæ meæ:

Transmigra in montem sicut passer?

3Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum;

paraverunt sagittas suas in pharetra,

ut sagittent in obscuro rectos corde:

4quoniam quæ perfecisti destruxerunt;

justus autem, quid fecit?

5Dominus in templo sancto suo;

Dominus in cælo sedes ejus.

Oculi ejus in pauperem respiciunt;

palpebræ ejus interrogant filios hominum.

6Dominus interrogat justum et impium;

qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.

7Pluet super peccatores laqueos;

ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.

8Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit:

æquitatem vidit vultus ejus.

1In finem, pro octava. Psalmus David.

2Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus,

quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum.

3Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum;

labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.

4Disperdat Dominus universa labia dolosa,

et linguam magniloquam.

5Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus;

labia nostra a nobis sunt.

Quis noster dominus est?

6Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum,

nunc exsurgam, dicit Dominus.

Ponam in salutari;

fiducialiter agam in eo.

7Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum,

probatum terræ, purgatum septuplum.

8Tu, Domine, servabis nos,

et custodies nos a generatione hac in æternum.

9In circuitu impii ambulant:

secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.

Read in Logos