Logos Bible Study

Proverbs 31:1–9

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua.

2Quid, dilecte mi? quid, dilecte uteri mei?

quid, dilecte votorum meorum?

3Ne dederis mulieribus substantiam tuam,

et divitias tuas ad delendos reges.

4Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum,

quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas;

5et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum,

et mutent causam filiorum pauperis.

6Date siceram mœrentibus,

et vinum his qui amaro sunt animo.

7Bibant, et obliviscantur egestatis suæ,

et doloris sui non recordentur amplius.

8Aperi os tuum muto,

et causis omnium filiorum qui pertranseunt.

9Aperi os tuum, decerne quod justum est,

et judica inopem et pauperem.

Read in Logos