Logos Bible Study

Matthew 21:1–22

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti: tunc Jesus misit duos discipulos, 2dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi: 3et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos. 4Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem:

5Dicite filiæ Sion:

Ecce rex tuus venit tibi

mansuetus, sedens super asinam,

et pullum filium subjugalis.

6Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus. 7Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. 8Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via: 9turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis. 10Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? 11Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ. 12Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit: 13et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum. 14Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo: et sanavit eos. 15Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati sunt, 16et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? 17Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit.

18Mane autem revertens in civitatem, esuriit. 19Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. 20Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit? 21Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et jacta te in mare, fiet. 22Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis.

Read in Logos
Matthew 21:9: Hosanna to the Son of David! Blessed is the one who comes in the name of the Lord! Hosanna in the highest!