Logos Bible Study

Matthew 11–12

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

111Et factum est, cum consummasset Jesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum.

2Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, 3ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? 4Et respondens Jesus ait illis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, et vidistis. 5Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: 6et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.

7Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? 8Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. 9Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. 10Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. 11Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno cælorum, major est illo. 12A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. 13Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt: 14et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. 15Qui habet aures audiendi, audiat.

16Cui autem similem æstimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coæqualibus 17dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis. 18Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Dæmonium habet. 19Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.

20Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam: 21Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida: quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent. 22Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis. 23Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. 24Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.

25In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. 26Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. 27Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. 28Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. 29Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. 30Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.

121In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato: discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare. 2Pharisæi autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. 3At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant: 4quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? 5aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? 6Dico autem vobis, quia templo major est hic. 7Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes: 8dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.

9Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum. 10Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum. 11Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? 12Quanto magis melior est homo ove? itaque licet sabbatis benefacere. 13Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. 14Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum. 15Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes: 16et præcepit eis ne manifestum eum facerent. 17Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem:

18Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus,

in quo bene complacuit animæ meæ.

Ponam spiritum meum super eum,

et judicium gentibus nuntiabit.

19Non contendet, neque clamabit,

neque audiet aliquis in plateis vocem ejus:

20arundinem quassatam non confringet,

et linum fumigans non extinguet,

donec ejiciat ad victoriam judicium:

21et in nomine ejus gentes sperabunt.

22Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret. 23Et stupebant omnes turbæ, et dicebant: Numquid hic est filius David? 24Pharisæi autem audientes, dixerunt: Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum. 25Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit. 26Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus? 27Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. 28Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei. 29Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet. 30Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mecum, spargit. 31Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. 32Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro. 33Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur. 34Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur. 35Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala. 36Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. 37Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.

38Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre. 39Qui respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. 40Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus. 41Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ. Et ecce plus quam Jonas hic. 42Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. 43Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit. 44Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam. 45Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ.

46Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foras, quærentes loqui ei. 47Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te. 48At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei? 49Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei. 50Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.

Read in Logos