Logos Bible Study

Mark 7:14–37

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

14Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite. 15Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem. 16Si quis habet aures audiendi, audiat. 17Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam. 18Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare: 19quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas? 20Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem. 21Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, 22furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. 23Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.

24Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. 25Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus. 26Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus. 27Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. 28At illa respondit, et dixit illi: Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum. 29Et ait illi: Propter hunc sermonem vade: exiit dæmonium a filia tua. 30Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.

31Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos. 32Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum. 33Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus: et exspuens, tetigit linguam ejus: 34et suspiciens in cælum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est, Adaperire. 35Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte. 36Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant: 37et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.

Read in Logos