Logos Bible Study

Mark 4:26–40

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

26Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram, 27et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille. 28Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. 29Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adsit messis. 30Et dicebat: Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabolæ comparabimus illud? 31Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra: 32et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves cæli habitare. 33Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire: 34sine parabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.

35Et ait illis in illa die, cum sero esset factum: Transeamus contra. 36Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi: et aliæ naves erant cum illo. 37Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis. 38Et erat ipse in puppi super cervical dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia perimus? 39Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus: et facta est tranquillitas magna. 40Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei?

Read in Logos