Logos Bible Study

Luke 2:21–40

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

21Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur. 22Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, 23sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur: 24et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. 25Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël: et Spiritus Sanctus erat in eo. 26Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. 27Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, 28et ipse accepit eum in ulnas suas: et benedixit Deum, et dixit:

29Nunc dimittis servum tuum Domine,

secundum verbum tuum in pace:

30quia viderunt oculi mei salutare tuum,

31quod parasti ante faciem omnium populorum:

32lumen ad revelationem gentium,

et gloriam plebis tuæ Israël.

33Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo. 34Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur: 35et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. 36Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. 37Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor: quæ non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. 38Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël. 39Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth.

40Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo.

Read in Logos
Luke 2:30–32: “… for my eyes have seen your salvation that you have prepared in the presence of all peoples, a light for revelation to the Gentiles, and for glory to your people Israel.”