Logos Bible Study

Luke 1:1–17

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum: 2sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis: 3visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, 4ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.

5Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. 6Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. 7Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. 8Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum, 9secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini: 10et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. 11Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. 12Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. 13Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem: 14et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt: 15erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ: 16et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum: 17et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.

Read in Logos
Luke 1:4: … that you may have certainty concerning the things you have been taught.