Logos Bible Study

Lamentations 1:1–11

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Quomodo sedet sola

civitas plena populo!

Facta est quasi vidua

domina gentium;

princeps provinciarum

facta est sub tributo.

2Plorans ploravit in nocte,

et lacrimæ ejus in maxillis ejus:

non est qui consoletur eam,

ex omnibus caris ejus;

omnes amici ejus spreverunt eam,

et facti sunt ei inimici.

3Migravit Judas propter afflictionem,

et multitudinem servitutis;

habitavit inter gentes,

nec invenit requiem:

omnes persecutores ejus apprehenderunt eam

inter angustias.

4Viæ Sion lugent, eo quod non sint

qui veniant ad solemnitatem:

omnes portæ ejus destructæ,

sacerdotes ejus gementes;

virgines ejus squalidæ,

et ipsa oppressa amaritudine.

5Facti sunt hostes ejus in capite;

inimici ejus locupletati sunt:

quia Dominus locutus est super eam

propter multitudinem iniquitatum ejus.

Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem

ante faciem tribulantis.

6Et egressus est a filia Sion

omnis decor ejus;

facti sunt principes ejus velut arietes

non invenientes pascua,

et abierunt absque fortitudine

ante faciem subsequentis.

7Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ,

et prævaricationis,

omnium desiderabilium suorum,

quæ habuerat a diebus antiquis,

cum caderet populus ejus in manu hostili,

et non esset auxiliator:

viderunt eam hostes,

et deriserunt sabbata ejus.

8Peccatum peccavit Jerusalem,

propterea instabilis facta est;

omnes qui glorificabant eam spreverunt illam,

quia viderunt ignominiam ejus:

ipsa autem gemens

conversa est retrorsum.

9Sordes ejus in pedibus ejus,

nec recordata est finis sui;

deposita est vehementer,

non habens consolatorem.

Vide, Domine, afflictionem meam,

quoniam erectus est inimicus.

10Manum suam misit hostis

ad omnia desiderabilia ejus,

quia vidit gentes

ingressas sanctuarium suum,

de quibus præceperas

ne intrarent in ecclesiam tuam.

11Omnis populus ejus gemens,

et quærens panem;

dederunt pretiosa quæque pro cibo

ad refocillandam animam.

Vide, Domine, et considera

quoniam facta sum vilis!

Read in Logos