Logos Bible Study

Judges 4–5

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

41Addideruntque filii Israël facere malum in conspectu Domini post mortem Aod, 2et tradidit illos Dominus in manus Jabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor: habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram, ipse autem habitabat in Haroseth gentium. 3Clamaveruntque filii Israël ad Dominum: nongentos enim habebat falcatos currus, et per viginti annos vehementer oppresserat eos. 4Erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth, quæ judicabat populum in illo tempore. 5Et sedebat sub palma, quæ nomine illius vocabatur, inter Rama et Bethel in monte Ephraim: ascendebantque ad eam filii Israël in omne judicium. 6Quæ misit et vocavit Barac filium Abinoëm de Cedes Nephthali: dixitque ad eum: Præcepit tibi Dominus Deus Israël: Vade, et duc exercitum in montem Thabor, tollesque tecum decem millia pugnatorum de filiis Nephthali, et de filiis Zabulon: 7ego autem adducam ad te in loco torrentis Cison, Sisaram principem exercitus Jabin, et currus ejus, atque omnem multitudinem, et tradam eos in manu tua. 8Dixitque ad eam Barac: Si venis mecum, vadam: si nolueris venire mecum, non pergam. 9Quæ dixit ad eum: Ibo quidem tecum, sed in hac vice victoria non reputabitur tibi, quia in manu mulieris tradetur Sisara. Surrexit itaque Debbora, et perrexit cum Barac in Cedes. 10Qui, accitis Zabulon et Nephthali, ascendit cum decem millibus pugnatorum, habens Debboram in comitatu suo. 11Haber autem Cinæus recesserat quondam a ceteris Cinæis fratribus suis, filiis Hobab cognati Moysi: et tetenderat tabernacula usque ad vallem, quæ vocatur Sennim, et erat juxta Cedes. 12Nuntiatumque est Sisaræ quod ascendisset Barac filius Abinoëm in montem Thabor: 13et congregavit nongentos falcatos currus, et omnem exercitum de Haroseth gentium ad torrentem Cison. 14Dixitque Debbora ad Barac: Surge, hæc est enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas: en ipse ductor est tuus. Descendit itaque Barac de monte Thabor, et decem millia pugnatorum cum eo. 15Perterruitque Dominus Sisaram, et omnes currus ejus, universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac: in tantum, ut Sisara de curru desiliens, pedibus fugeret, 16et Barac persequeretur fugientes currus, et exercitum usque ad Haroseth gentium, et omnis hostium multitudo usque ad internecionem caderet.

17Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Jahel uxoris Haber Cinæi. Erat enim pax inter Jabin regem Asor, et domum Haber Cinæi. 18Egressa igitur Jahel in occursum Sisaræ, dixit ad eum: Intra ad me, domine mi: intra, ne timeas. Qui ingressus tabernaculum ejus, et opertus ab ea pallio, 19dixit ad eam: Da mihi, obsecro, paululum aquæ, quia sitio valde. Quæ aperuit utrem lactis, et dedit ei bibere, et operuit illum. 20Dixitque Sisara ad eam: Sta ante ostium tabernaculi: et cum venerit aliquis interrogans te, et dicens: Numquid hic est aliquis? respondebis: Nullus est. 21Tulit itaque Jahel uxor Haber clavum tabernaculi, assumens pariter et malleum: et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra tempus capitis ejus clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram: qui soporem morti consocians defecit, et mortuus est. 22Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat: egressaque Jahel in occursum ejus, dixit ei: Veni, et ostendam tibi virum quem quæris. Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram jacentem mortuum, et clavum infixum in tempore ejus. 23Humiliavit ergo Deus in die illo Jabin regem Chanaan coram filiis Israël: 24qui crescebant quotidie, et forti manu opprimebant Jabin regem Chanaan, donec delerent eum.

51Cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoëm in illo die, dicentes:

2Qui sponte obtulistis de Israël animas vestras ad periculum,

benedicite Domino.

3Audite, reges; auribus percipite, principes:

ego sum, ego sum, quæ Domino canam,

psallam Domino Deo Israël.

4Domine, cum exires de Seir,

et transires per regiones Edom,

terra mota est,

cælique ac nubes distillaverunt aquis.

5Montes fluxerunt a facie Domini,

et Sinai a facie Domini Dei Israël.

6In diebus Samgar filii Anath,

in diebus Jahel quieverunt semitæ:

et qui ingrediebantur per eas,

ambulaverunt per calles devios.

7Cessaverunt fortes in Israël, et quieverunt:

donec surgeret Debbora,

surgeret mater in Israël.

8Nova bella elegit Dominus,

et portas hostium ipse subvertit:

clypeus et hasta si apparuerint

in quadraginta millibus Israël.

9Cor meum diligit principes Israël:

qui propria voluntate obtulistis vos discrimini,

benedicite Domino.

10Qui ascenditis super nitentes asinos,

et sedetis in judicio,

et ambulatis in via,

loquimini.

11Ubi collisi sunt currus,

et hostium suffocatus est exercitus,

ibi narrentur justitiæ Domini,

et clementia in fortes Israël:

tunc descendit populus Domini ad portas,

et obtinuit principatum.

12Surge, surge Debbora;

surge, surge, et loquere canticum:

surge Barac, et apprehende captivos tuos, fili Abinoëm.

13Salvatæ sunt reliquiæ populi:

Dominus in fortibus dimicavit.

14Ex Ephraim delevit eos in Amalec,

et post eum ex Benjamin in populos tuos, o Amalec:

de Machir principes descenderunt,

et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum.

15Duces Issachar fuere cum Debbora,

et Barac vestigia sunt secuti,

qui quasi in præceps ac barathrum se discrimini dedit:

diviso contra se Ruben,

magnanimorum reperta est contentio.

16Quare habitas inter duos terminos,

ut audias sibilos gregum?

diviso contra se Ruben,

magnanimorum reperta est contentio.

17Galaad trans Jordanem quiescebat,

et Dan vacabat navibus:

Aser habitabat in littore maris,

et in portubus morabatur.

18Zabulon vero et Nephthali obtulerunt animas suas morti

in regione Merome.

19Venerunt reges et pugnaverunt:

pugnaverunt reges Chanaan

in Thanach juxta aquas Mageddo,

et tamen nihil tulere prædantes.

20De cælo dimicatum est contra eos:

stellæ manentes in ordine et cursu suo,

adversus Sisaram pugnaverunt.

21Torrens Cison traxit cadavera eorum,

torrens Cadumim, torrens Cison:

conculca, anima mea, robustos.

22Ungulæ equorum ceciderunt, fugientibus impetu,

et per præceps ruentibus fortissimis hostium.

23Maledicite terræ Meroz, dixit angelus Domini:

maledicite habitatoribus ejus,

quia non venerunt ad auxilium Domini,

in adjutorium fortissimorum ejus.

24Benedicta inter mulieres Jahel uxor Haber Cinæi,

et benedicatur in tabernaculo suo.

25Aquam petenti lac dedit,

et in phiala principum obtulit butyrum.

26Sinistram manum misit ad clavum,

et dexteram ad fabrorum malleos.

Percussitque Sisaram quærens in capite vulneri locum,

et tempus valide perforans:

27inter pedes ejus ruit; defecit, et mortuus est:

volvebatur ante pedes ejus,

et jacebat exanimis et miserabilis.

28Per fenestram respiciens, ululabat mater ejus:

et de cœnaculo loquebatur:

Cur moratur regredi currus ejus?

quare tardaverunt pedes quadrigarum illius?

29Una sapientior ceteris uxoribus ejus,

hæc socrui verba respondit:

30Forsitan nunc dividit spolia,

et pulcherrima feminarum eligitur ei:

vestes diversorum colorum Sisaræ traduntur in

prædam, et supellex varia ad ornanda colla congeritur.

31Sic pereant omnes inimici tui, Domine:

qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent.

32Quievitque terra per quadraginta annos.

Read in Logos