Logos Bible Study

John 19:26–35

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

26Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ: Mulier, ecce filius tuus. 27Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. 28Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio. 29Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus. 30Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.

31Judæi ergo (quoniam parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. 32Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo. 33Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura, 34sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. 35Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis.

Read in Logos
John 19:26–27: When Jesus saw his mother and the disciple whom he loved standing nearby, he said to his mother, “Woman, behold, your son!” Then he said to the disciple, “Behold, your mother!” And from that hour the disciple took her to his own home.