Logos Bible Study

James 2–3

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

21Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ. 2Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, 3et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meorum: 4nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum? 5Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se? 6vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia? 7nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? 8Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis: 9si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. 10Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. 11Qui enim dixit: Non mœchaberis, dixit et: Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis. 12Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari. 13Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium.

14Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum? 15Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano, 16dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit? 17Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa. 18Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo: ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. 19Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis: et dæmones credunt, et contremiscunt. 20Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est? 21Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare? 22Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est? 23Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est. 24Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum? 25Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens? 26Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.

31Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. 2In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus. 3Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus. 4Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit. 5Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit! 6Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna. 7Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana: 8linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero. 9In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. 10Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri. 11Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? 12Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.

13Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ. 14Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem: 15non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica. 16Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. 17Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione. 18Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.

Read in Logos