Logos Bible Study

Isaiah 37:22–29

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

22hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum:

Despexit te et subsannavit te,

virgo filia Sion;

post te caput movit,

filia Jerusalem.

23Cui exprobrasti? et quem blasphemasti?

et super quem exaltasti vocem,

et levasti altitudinem oculorum tuorum?

ad Sanctum Israël.

24In manu servorum tuorum exprobrasti Domino,

et dixisti: In multitudine quadrigarum mearum

ego ascendi altitudinem montium juga Libani;

et succidam excelsa cedrorum ejus,

et electas abietes illius,

et introibo altitudinem summitatis ejus,

saltum Carmeli ejus.

25Ego fodi, et bibi aquam,

et exsiccavi vestigio pedis mei

omnes rivos aggerum.

26Numquid non audisti quæ olim fecerim ei?

Ex diebus antiquis ego plasmavi illud;

et nunc adduxi,

et factum est in eradicationem collium compugnantium,

et civitatum munitarum.

27Habitatores earum breviata manu

contremuerunt, et confusi sunt.

Facti sunt sicut fœnum agri,

et gramen pascuæ,

et herba tectorum,

quæ exaruit antequam maturesceret.

28Habitationem tuam, et egressum tuum,

et introitum tuum cognovi,

et insaniam tuam contra me.

29Cum fureres adversum me,

superbia tua ascendit in aures meas.

Ponam ergo circulum in naribus tuis,

et frenum in labiis tuis,

et reducam te in viam

per quam venisti.

Read in Logos