Logos Bible Study

Hebrews 9:11–22

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis: 12neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa. 13Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis: 14quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi?

15Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis. 16Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris. 17Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. 18Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est. 19Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit, 20dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. 21Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit. 22Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio.

Read in Logos
Hebrews 9:12: …he entered once for all into the holy places, not by means of the blood of goats and calves but by means of his own blood, thus securing an eternal redemption.