Logos Bible Study

Hebrews 8–10

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

81Capitulum autem super ea quæ dicuntur: Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cælis, 2sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo. 3Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur: unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat. 4Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos: cum essent qui offerrent secundum legem munera, 5qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte. 6Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est. 7Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur. 8Vituperans enim eos dicit: Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Israël, et super domum Juda, testamentum novum, 9non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus. 10Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus: dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: 11et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum: 12quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor. 13Dicendo autem novum: veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.

91Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et Sanctum sæculare. 2Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta. 3Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum: 4aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti, 5superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula. 6His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes: 7in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia: 8hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum: 9quæ parabola est temporis instantis: juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, 10et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.

11Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis: 12neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa. 13Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis: 14quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi?

15Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis. 16Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris. 17Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. 18Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est. 19Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit, 20dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. 21Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit. 22Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio. 23Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari: ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis. 24Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis: 25neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno: 26alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. 27Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium: 28sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.

101Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere: 2alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati: 3sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. 4Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. 5Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi: 6holocautomata pro peccato non tibi placuerunt. 7Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam. 8Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur, 9tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat. 10In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel. 11Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata: 12hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, 13de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. 14Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos. 15Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit: 16Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas: 17et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius. 18Ubi autem horum remissio: jam non est oblatio pro peccato.

19Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, 20quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam, 21et sacerdotem magnum super domum Dei: 22accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda, 23teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit), 24et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum: 25non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem. 26Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia, 27terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios. 28Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: 29quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit? 30Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum. 31Horrendum est incidere in manus Dei viventis. 32Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum: 33et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti. 34Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. 35Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem. 36Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. 37Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit. 38Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ. 39Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.

Read in Logos