Logos Bible Study

Hebrews 12–13

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

121Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen: 2aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. 3Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. 4Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes: 5et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris. 6Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit. 7In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater? 8quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis. 9Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? 10Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. 11Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ. 12Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite, 13et gressus rectos facite pedibus vestris: ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.

14Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum: 15contemplantes nequis desit gratiæ Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi. 16Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua: 17scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam. 18Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam, 19et tubæ sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum. 20Non enim portabant quod dicebatur: Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur. 21Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum, et tremebundus. 22Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam, 23et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum, 24et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. 25Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus. 26Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum. 27Quod autem, Adhuc semel, dicit: declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia. 28Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam: per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia. 29Etenim Deus noster ignis consumens est.

131Caritas fraternitatis maneat in vobis, 2et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis. 3Mementote vinctorum, tamquam simul vincti: et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes. 4Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus. 5Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam: 6ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor: non timebo quid faciat mihi homo. 7Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. 8Jesus Christus heri, et hodie: ipse et in sæcula. 9Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis: quæ non profuerunt ambulantibus in eis. 10Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. 11Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. 12Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. 13Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. 14Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. 15Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus. 16Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. 17Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis.

18Orate pro nobis: confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari. 19Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis. 20Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum, 21aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum: cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen. 22Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis. 23Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum: cum quo (si celerius venerit) videbo vos. 24Salutate omnes præpositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres. 25Gratia cum omnibus vobis. Amen.

Read in Logos