Logos Bible Study

Genesis 30:5–24

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

5ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium. 6Dixitque Rachel: Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan. 7Rursumque Bala concipiens, peperit alterum, 8pro quo ait Rachel: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum Nephthali. 9Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit. 10Qua post conceptum edente filium, 11dixit: Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad. 12Peperit quoque Zelpha alterum. 13Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea: beatam quippe me dicent mulieres: propterea appellavit eum Aser. 14Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui. 15Illa respondit: Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui. 16Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa. 17Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum, 18et ait: Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo: appellavitque nomen ejus Issachar. 19Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium, 20et ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon. 21Post quem peperit filiam, nomine Dinam. 22Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus. 23Quæ concepit, et peperit filium, dicens: Abstulit Deus opprobrium meum. 24Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum.

Read in Logos