Logos Bible Study

Genesis 20–24

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

201Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur: et peregrinatus est in Geraris. 2Dixitque de Sara uxore sua: Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam. 3Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem quam tulisti: habet enim virum. 4Abimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et justam interficies? 5nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc. 6Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris: et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam. 7Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt. 8Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos: et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde. 9Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? quæ non debuisti facere, fecisti nobis. 10Rursumque expostulans, ait: Quid vidisti, ut hoc faceres? 11Respondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et interficient me propter uxorem meam: 12alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem. 13Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim. 14Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham: reddiditque illi Saram uxorem suam, 15et ait: Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita. 16Saræ autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris: mementoque te deprehensam. 17Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt: 18concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ.

211Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quæ locutus est. 2Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus. 3Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac: 4et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus, 5cum centum esset annorum: hac quippe ætate patris, natus est Isaac. 6Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi. 7Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit et jam seni? 8Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus.

9Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: 10Ejice ancillam hanc, et filium ejus: non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac. 11Dure accepit hoc Abraham pro filio suo. 12Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen. 13Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est. 14Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. 15Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant. 16Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere: dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit. 17Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. 18Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum. 19Aperuitque oculos ejus Deus: quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere. 20Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius. 21Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti.

22Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham: Deus tecum est in universis quæ agis. 23Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ: sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena. 24Dixitque Abraham: Ego jurabo. 25Et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerunt servi ejus. 26Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie. 27Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo fœdus. 28Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. 29Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum? 30At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum. 31Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque juravit. 32Et inierunt fœdus pro puteo juramenti. 33Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni. 34Et fuit colonus terræ Palæstinorum diebus multis.

221Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum. 2Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. 3Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus. 4Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul: 5dixitque ad pueros suos: Expectate hic cum asino: ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. 6Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul, 7dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est victima holocausti? 8Dixit autem Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter. 9Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum. 10Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum. 11Et ecce angelus Domini de cælo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum. 12Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me. 13Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio. 14Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit.

15Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens: 16Per memetipsum juravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me: 17benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, 18et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ. 19Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.

20His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo: 21Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum, 22et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph, 23ac Bathuel, de quo nata est Rebecca: octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahæ. 24Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha.

231Vixit autem Sara centum viginti septem annis. 2Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan: venitque Abraham ut plangeret et fleret eam. 3Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens: 4Advena sum et peregrinus apud vos: date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum. 5Responderunt filii Heth, dicentes: 6Audi nos, domine: princeps Dei es apud nos: in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum. 7Surrexit Abraham, et adoravit populum terræ, filios videlicet Heth: 8dixitque ad eos: Si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor: 9ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui: pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri. 10Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens: 11Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi, et speluncam quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei; sepeli mortuum tuum. 12Adoravit Abraham coram populo terræ. 13Et locutus est ad Ephron circumstante plebe: Quæso ut audias me: dabo pecuniam pro agro: suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo. 14Responditque Ephron: 15Domine mi, audi me: terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet: istud est pretium inter me et te: sed quantum est hoc? sepeli mortuum tuum. 16Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ. 17Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis…

Read in Logos

This passage has been shortened. Keep reading Genesis 20–24 in Logos