Logos Bible Study

Ezekiel 31–32

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

311Et factum est in anno undecimo, tertio mense, una mensis: factum est verbum Domini ad me, dicens: 2Fili hominis, dic Pharaoni regi Ægypti et populo ejus:

Cui similis factus es in magnitudine tua?

3ecce Assur quasi cedrus in Libano,

pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine,

et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus.

4Aquæ nutrierunt illum;

abyssus exaltavit illum:

flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus,

et rivos suos emisit ad universa ligna regionis.

5Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis,

et multiplicata sunt arbusta ejus,

et elevati sunt rami ejus præ aquis multis.

6Cumque extendisset umbram suam,

in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia cæli:

et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiæ saltuum,

et sub umbraculo illius habitabat cœtus gentium plurimarum.

7Eratque pulcherrimus in magnitudine sua,

et in dilatatione arbustorum suorum:

erat enim radix illius juxta aquas multas.

8Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei;

abietes non adæquaverunt summitatem ejus,

et platani non fuerunt æquæ frondibus illius:

omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi,

et pulchritudini ejus.

9Quoniam speciosum feci eum,

et multis condensisque frondibus,

et æmulata sunt eum omnia ligna voluptatis

quæ erant in paradiso Dei.

10Propterea hæc dicit Dominus Deus:

Pro eo quod sublimatus est in altitudine,

et dedit summitatem suam virentem atque condensam,

et elevatum est cor ejus in altitudine sua:

11tradidi eum in manu fortissimi gentium:

faciens faciet ei:

juxta impietatem ejus ejeci eum.

12Et succident eum alieni,

et crudelissimi nationum,

et projicient eum super montes:

et in cunctis convallibus corruent rami ejus,

et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terræ:

et recedent de umbraculo ejus omnes populi terræ,

et relinquent eum.

13In ruina ejus habitaverunt omnia volatilia cæli,

et in ramis ejus fuerunt universæ bestiæ regionis.

14Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum,

nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa,

nec stabunt in sublimitate sua omnia quæ irrigantur aquis:

quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam,

in medio filiorum hominum,

ad eos qui descendunt in lacum.

15Hæc dicit Dominus Deus:

In die quando descendit ad inferos, induxi luctum:

operui eum abysso,

et prohibui flumina ejus,

et coërcui aquas multas:

contristatus est super eum Libanus,

et omnia ligna agri concussa sunt.

16A sonitu ruinæ ejus commovi gentes

cum deducerem eum ad infernum

cum his qui descendebant in lacum:

et consolata sunt in terra infima

omnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Libano,

universa quæ irrigabantur aquis.

17Nam et ipsi cum eo descendent in infernum ad interfectos gladio:

et brachium uniuscujusque sedebit sub umbraculo ejus

in medio nationum.

18Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis?

ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam:

in medio incircumcisorum dormies,

cum eis qui interfecti sunt gladio:

ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus,

dicit Dominus Deus.

321Et factum est, duodecimo anno, in mense duodecimo, in una mensis: factum est verbum Domini ad me, dicens: 2Fili hominis, assume lamentum super Pharaonem regem Ægypti, et dices ad eum:

Leoni gentium assimilatus es,

et draconi qui est in mari:

et ventilabas cornu in fluminibus tuis,

et conturbabas aquas pedibus tuis,

et conculcabas flumina earum.

3Propterea hæc dicit Dominus Deus:

Expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum,

et extraham te in sagena mea.

4Et projiciam te in terram;

super faciem agri abjiciam te:

et habitare faciam super te omnia volatilia cæli,

et saturabo de te bestias universæ terræ.

5Et dabo carnes tuas super montes,

et implebo colles tuos sanie tua.

6Et irrigabo terram fœtore sanguinis tui super montes,

et valles implebuntur ex te.

7Et operiam, cum extinctus fueris, cælum,

et nigrescere faciam stellas ejus:

solem nube tegam,

et luna non dabit lumen suum.

8Omnia luminaria cæli mœrere faciam super te,

et dabo tenebras super terram tuam,

dicit Dominus Deus,

cum ceciderint vulnerati tui in medio terræ,

ait Dominus Deus.

9Et irritabo cor populorum multorum,

cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis.

10Et stupescere faciam super te populos multos,

et reges eorum horrore nimio formidabunt super te,

cum volare cœperit gladius meus super facies eorum:

et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinæ tuæ.

11Quia hæc dicit Dominus Deus:

Gladius regis Babylonis veniet tibi.

12In gladiis fortium dejiciam multitudinem tuam:

inexpugnabiles omnes gentes hæ,

et vastabunt superbiam Ægypti,

et dissipabitur multitudo ejus.

13Et perdam omnia jumenta ejus,

quæ erant super aquas plurimas:

et non conturbabit eas pes hominis ultra,

neque ungula jumentorum turbabit eas.

14Tunc purissimas reddam aquas eorum,

et flumina eorum quasi oleum adducam,

ait Dominus Deus,

15cum dedero terram Ægypti desolatam:

deseretur autem terra a plenitudine sua

quando percussero omnes habitatores ejus:

et scient quia ego Dominus.

16Planctus est, et plangent eum:

filiæ gentium plangent eum:

super Ægyptum et super multitudinem ejus plangent eum,

ait Dominus Deus.

17Et factum est in duodecimo anno, in quintadecima mensis: factum est verbum Domini ad me, dicens:

18Fili hominis, cane lugubre super multitudinem Ægypti:

et detrahe eam ipsam, et filias gentium robustarum, ad terram ultimam,

cum his qui descendunt in lacum.

19Quo pulchrior es?

descende, et dormi cum incircumcisis.

20In medio interfectorum gladio cadent;

gladius datus est:

attraxerunt eam et omnes populos ejus.

21Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni,

qui cum auxiliatoribus ejus descenderunt,

et dormierunt incircumcisi interfecti gladio.

22Ibi Assur, et omnis multitudo ejus:

in circuitu illius sepulchra ejus,

omnes interfecti, et qui ceciderunt gladio.

23Quorum data sunt sepulchra in novissimis laci,

et facta est multitudo ejus per gyrum sepulchri ejus:

universi interfecti, cadentesque gladio,

qui dederant quondam formidinem in terra viventium.

24Ibi Ælam, et omnis multitudo ejus per gyrum sepulchri sui:

omnes hi interfecti, ruentesque gladio,

qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam;

qui posuerunt terrorem suum in terra viventium,

et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum.

25In medio interfectorum

posuerunt cubile ejus in universis populis ejus:

in circuitu ejus sepulchrum illius:

omnes hi incircumcisi, interfectique gladio.

Dederunt enim terrorem suum in terra viventium,

et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum:

in medio interfectorum positi sunt.

26Ibi Mosoch et Thubal, et omnis multitudo ejus:

in circuitu ejus sepulchra illius:

omnes hi incircumcisi, interfectique et cadentes gladio,

quia dederunt formidinem suam in terra viventium.

27Et non dormient cum fortibus,

cadentibusque, et incircumcisis,

qui descenderunt ad infernum cum armis suis,

et posuerunt gladios suos sub capitibus suis,

et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum:

quia terror fortium facti sunt in terra viventium.

28Et tu ergo in medio incircumcisorum contereris,

et dormies cum interfectis gladio.

29Ibi Idumæa, et reges ejus, et omnes duces ejus,

qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio,

et qui cum incircumcisis dormierunt,

et cum his qui descendunt in lacum.

30Ibi principes aquilonis omnes, et universi venatores,

qui deducti sunt cum interfectis, paventes,

et in sua fortitudine confusi:

qui dormierunt incircumcisi

cum interfectis gladio,

et portaverunt confusionem suam

cum his qui descendunt in lacum.

31Vidit eos Pharao, et consolatus est

super universa multitudine sua,

quæ interfecta est gladio:

Pharao, et omnis exercitus ejus,

ait Dominus Deus.

32Quia dedi terrorem meum in terra viventium,

et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis gladio:

Pharao, et omnis multitudo ejus,

ait Dominus Deus.

Read in Logos