Logos Bible Study

Exodus 21:1–23

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Hæc sunt judicia quæ propones eis. 2Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi: in septimo egredietur liber gratis. 3Cum quali veste intraverit, cum tali exeat: si habens uxorem, et uxor egredietur simul. 4Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias: mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo. 5Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum et uxorem ac liberos; non egrediar liber: 6offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula: et erit ei servus in sæculum. 7Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt. 8Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam: populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam. 9Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi. 10Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit. 11Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.

12Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur. 13Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat. 14Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias: ab altari meo evelles eum, ut moriatur. 15Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur. 16Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur. 17Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.

18Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo: 19si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat. 20Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit. 21Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est. 22Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit: subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint. 23Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,

Read in Logos