Logos Bible Study

Ecclesiastes 1–2

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem.

2Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes;

vanitas vanitatum, et omnia vanitas.

3Quid habet amplius homo

de universo labore suo quo laborat sub sole?

4Generatio præterit, et generatio advenit;

terra autem in æternum stat.

5Oritur sol et occidit,

et ad locum suum revertitur;

ibique renascens, 6gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem.

Lustrans universa in circuitu pergit spiritus,

et in circulos suos revertitur.

7Omnia flumina intrant in mare,

et mare non redundat;

ad locum unde exeunt flumina

revertuntur ut iterum fluant.

8Cunctæ res difficiles;

non potest eas homo explicare sermone.

Non saturatur oculus visu,

nec auris auditu impletur.

9Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est.

Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est.

10Nihil sub sole novum,

nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est:

jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos.

11Non est priorum memoria;

sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt

erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.

12Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem;

13et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter

de omnibus quæ fiunt sub sole.

Hanc occupationem pessimam

dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.

14Vidi cuncta quæ fiunt sub sole,

et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.

15Perversi difficile corriguntur,

et stultorum infinitus est numerus.

16Locutus sum in corde meo, dicens:

Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia

qui fuerunt ante me in Jerusalem;

et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.

17Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam,

erroresque et stultitiam;

et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus:

18eo quod in multa sapientia multa sit indignatio;

et qui addit scientiam, addit et laborem.

21Dixi ego in corde meo: Vadam,

et affluam deliciis, et fruar bonis;

et vidi quod hoc quoque esset vanitas.

2Risum reputavi errorem,

et gaudio dixi: Quid frustra deciperis?

3Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam,

ut animam meam transferrem ad sapientiam,

devitaremque stultitiam,

donec viderem quid esset utile filiis hominum,

quo facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ.

4Magnificavi opera mea,

ædificavi mihi domos,

et plantavi vineas;

5feci hortos et pomaria,

et consevi ea cuncti generis arboribus;

6et exstruxi mihi piscinas aquarum,

ut irrigarem silvam lignorum germinantium.

7Possedi servos et ancillas,

multamque familiam habui:

armenta quoque, et magnos ovium greges,

ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem;

8coacervavi mihi argentum et aurum,

et substantias regum ac provinciarum;

feci mihi cantores et cantatrices,

et delicias filiorum hominum,

scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda;

9et supergressus sum opibus

omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem:

sapientia quoque perseveravit mecum.

10Et omnia quæ desideraverunt oculi mei

non negavi eis,

nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur,

et oblectaret se in his quæ præparaveram;

et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo.

11Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ,

et ad labores in quibus frustra sudaveram,

vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi,

et nihil permanere sub sole.

12Transivi ad contemplandam sapientiam,

erroresque, et stultitiam.

(Quid est, inquam, homo,

ut sequi possit regem, factorem suum?)

13Et vidi quod tantum præcederet sapientia stultitiam,

quantum differt lux a tenebris.

14Sapientis oculi in capite ejus;

stultus in tenebris ambulat:

et didici quod unus utriusque esset interitus.

15Et dixi in corde meo:

Si unus et stulti et meus occasus erit,

quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam?

Locutusque cum mente mea,

animadverti quod hoc quoque esset vanitas.

16Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum,

et futura tempora oblivione cuncta pariter operient:

moritur doctus similiter ut indoctus.

17Et idcirco tæduit me vitæ meæ,

videntem mala universa esse sub sole,

et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus.

18Rursus detestatus sum omnem industriam meam,

qua sub sole studiosissime laboravi,

habiturus hæredem post me,

19quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit,

et dominabitur in laboribus meis,

quibus desudavi et sollicitus fui:

et est quidquam tam vanum?

20Unde cessavi,

renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole.

21Nam cum alius laboret in sapientia,

et doctrina, et sollicitudine,

homini otioso quæsita dimittit;

et hoc ergo vanitas et magnum malum.

22Quid enim proderit homini de universo labore suo,

et afflictione spiritus,

qua sub sole cruciatus est?

23Cuncti dies ejus doloribus et ærumnis pleni sunt,

nec per noctem mente requiescit.

Et hoc nonne vanitas est?

24Nonne melius est comedere et bibere,

et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis?

et hoc de manu Dei est.

25Quis ita devorabit et deliciis affluet ut ego?

26Homini bono in conspectu suo

dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam;

peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam,

ut addat, et congreget,

et tradat ei qui placuit Deo;

sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis.

Read in Logos