Logos Bible Study

Colossians 3–4

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

31Igitur, si consurrexistis cum Christo: quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: 2quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. 3Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. 4Cum Christus apparuerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. 5Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus: 6propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis: 7in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. 8Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. 9Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, 10et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum: 11ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus. 12Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam: 13supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. 14Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: 15et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote. 16Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. 17Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.

18Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino. 19Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. 20Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino. 21Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. 22Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum. 23Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus: 24scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite. 25Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit: et non est personarum acceptio apud Deum.

41Domini, quod justum est et æquum, servis præstate: scientes quod et vos Dominum habetis in cælo.

2Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione: 3orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum), 4ut manifestem illud ita ut oportet me loqui. 5In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt: tempus redimentes. 6Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.

7Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino: 8quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quæ circa vos sunt, et consoletur corda vestra, 9cum Onesimo carissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quæ hic aguntur, nota facient vobis.

10Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabæ, de quo accepistis mandata: si venerit ad vos, excipite illum: 11et Jesus, qui dicitur Justus: qui sunt ex circumcisione: hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio. 12Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei. 13Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et qui Hierapoli. 14Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas. 15Salutate fratres, qui sunt Laodiciæ, et Nympham, et quæ in domo ejus est, ecclesiam. 16Et cum lecta fuerit apud vos epistola hæc, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur: et eam, quæ Laodicensium est, vos legatis. 17Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas. 18Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen.

Read in Logos