Logos Bible Study

2 Timothy 3:14–4:5

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

14Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris: 15et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu. 16Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia: 17ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.

41Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus: 2prædica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. 3Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, 4et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. 5Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto.

Read in Logos
2 Timothy 4:2: … preach the word; be ready in season and out of season; reprove, rebuke, and exhort, with complete patience and teaching.