Logos Bible Study

2 Timothy 3–4

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

31Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa: 2erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, 3sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, 4proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei: 5habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita: 6ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis: 7semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. 8Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; 9sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. 10Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, 11persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus. 12Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. 13Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. 14Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris: 15et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu. 16Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia: 17ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.

41Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus: 2prædica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. 3Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, 4et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. 5Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto. 6Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat. 7Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. 8In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus.

Festina ad me venire cito. 9Demas enim me reliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam: 10Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam. 11Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium. 12Tychicum autem misi Ephesum. 13Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas. 14Alexander ærarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera ejus: 15quem et tu devita: valde enim restitit verbis nostris. 16In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur. 17Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes: et liberatus sum de ore leonis. 18Liberavit me Dominus ab omni opere malo: et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen. 19Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum. 20Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. 21Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes. 22Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.

Read in Logos