Logos Bible Study

2 Corinthians 2–3

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

21Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos. 2Si enim ego contristo vos: et quis est, qui me lætificet, nisi qui contristatur ex me? 3Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere: confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est. 4Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas: non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis.

5Si quis autem contristavit, non me contristavit: sed ex parte, ut non onerem omnes vos. 6Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio hæc, quæ fit a pluribus: 7ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est. 8Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem. 9Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis. 10Cui autem aliquid donastis, et ego: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi, 11ut non circumveniamur a Satana: non enim ignoramus cogitationes ejus.

12Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, 13non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam. 14Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco: 15quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in his qui pereunt: 16aliis quidem odor mortis in mortem: aliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idoneus? 17non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur.

31Incipimus iterum nosmetipsos commendare? aut numquid egemus (sicut quidam) commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis? 2Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur, et legitur ab omnibus hominibus: 3manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus.

4Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum: 5non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est: 6qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti: non littera, sed Spiritu: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. 7Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur: 8quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria? 9Nam si ministratio damnationis gloria est: multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria. 10Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam. 11Si enim quod evacuatur, per gloriam est: multo magis quod manet, in gloria est.

12Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur: 13et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur, 14sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur), 15sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. 16Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. 17Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. 18Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.

Read in Logos