Logos Bible Study

1 Corinthians 15:47–57

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

47Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de cælo, cælestis. 48Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis cælestis, tales et cælestes. 49Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.

50Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit. 51Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. 52In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur. 53Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem. 54Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. 55Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus? 56Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex. 57Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.

Read in Logos
1 Corinthians 15:55–57: “O death, where is your victory? O death, where is your sting?” The sting of death is sin, and the power of sin is the law. But thanks be to God, who gives us the victory through our Lord Jesus Christ.