Logos Bible Study

1 Chronicles 24–26

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

241Porro filiis Aaron hæ partitiones erant. Filii Aaron: Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar. 2Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis: sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar. 3Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium. 4Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim: et filiis Ithamar per familias et domos suas octo. 5Porro divisit utrasque inter se familias sortibus: erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar. 6Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum: unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar: et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar. 7Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei, 8tertia Harim, quarta Seorim, 9quinta Melchia, sexta Maiman, 10septima Accos, octava Abia, 11nona Jesua, decima Sechenia, 12undecima Eliasib, duodecima Jacim, 13tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab, 14decimaquinta Belga, decimasexta Emmer, 15decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses, 16decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel, 17vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul, 18vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau. 19Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut præceperat Dominus Deus Israël. 20Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subaël, et de filiis Subaël, Jehedeia. 21De filiis quoque Rohobiæ, princeps Jesias. 22Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jahath: 23filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaan quartus. 24Filius Oziel, Micha: filius Micha, Samir. 25Frater Micha, Jesia: filiusque Jesiæ, Zacharias. 26Filii Merari: Moholi, et Musi. Filius Oziau: Benno. 27Filius quoque Merari: Oziau, et Soam, et Zachur, et Hebri. 28Porro Moholi filius, Eleazar, qui non habebat liberos. 29Filius vero Cis, Jerameel. 30Filii Musi: Moholi, Eder et Jerimoth: isti filii Levi secundum domos familiarum suarum. 31Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores quam minores: omnes sors æqualiter dividebat.

251Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes. 2De filiis Asaph: Zachur, et Joseph, et Nathania, et Asarela, filii Asaph: sub manu Asaph prophetantis juxta regem. 3Porro Idithun: filii Idithun, Godolias, Sori, Jeseias, et Hasabias, et Mathathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum. 4Heman quoque: filii Heman, Bocciau, Mathaniau, Oziel, Subuel, et Jerimoth, Hananias, Hanani, Eliatha, Geddelthi, et Romemthiezer, et Jesbacassa, Mellothi, Othir, Mahazioth: 5omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei, ut exaltaret cornu: deditque Deus Heman filios quatuordecim, et filias tres. 6Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant, in cymbalis, et psalteriis, et citharis, in ministeria domus Domini juxta regem: Asaph videlicet, et Idithun, et Heman. 7Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis, qui erudiebant canticum Domini, cuncti doctores, ducenti octoginta octo. 8Miseruntque sortes per vices suas, ex æquo tam major quam minor, doctus pariter et indoctus. 9Egressaque est sors prima Joseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliæ, ipsi et filiis ejus, et fratribus ejus duodecim. 10Tertia Zachur, filiis et fratribus ejus duodecim. 11Quarta Isari, filiis et fratribus ejus duodecim. 12Quinta Nathaniæ, filiis et fratribus ejus duodecim. 13Sexta Bocciau, filiis et fratribus ejus duodecim. 14Septima Isreela, filiis et fratribus ejus duodecim. 15Octava Jesaiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. 16Nona Mathaniæ, filiis et fratribus ejus duodecim. 17Decima Semeiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. 18Undecima Azareel, filiis et fratribus ejus duodecim. 19Duodecima Hasabiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. 20Tertiadecima Subaël, filiis et fratribus ejus duodecim. 21Quartadecima Mathathiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. 22Quintadecima Jerimoth, filiis et fratribus ejus duodecim. 23Sextadecima Hananiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. 24Septimadecima Jesbacassæ, filiis et fratribus ejus duodecim. 25Octavadecima Hanani, filiis et fratribus ejus duodecim. 26Nonadecima Mellothi, filiis et fratribus ejus duodecim. 27Vigesima Eliatha, filiis et fratribus ejus duodecim. 28Vigesima prima Othir, filiis et fratribus ejus duodecim. 29Vigesima secunda Geddelthi, filiis et fratribus ejus duodecim. 30Vigesima tertia Mahazioth, filiis et fratribus ejus duodecim. 31Vigesima quarta Romemthiezer, filiis et fratribus ejus duodecim.

261Divisiones autem janitorum: de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph. 2Filii Meselemiæ: Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanaël quartus, 3Ælam quintus, Johanan sextus, Elioënai septimus. 4Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanaël quintus, 5Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus: quia benedixit illi Dominus. 6Semei autem filio ejus nati sunt filii, præfecti familiarum suarum: erant enim viri fortissimi. 7Filii ergo Semeiæ: Othni, et Raphaël, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi: Eliu quoque et Samachias. 8Omnes hi, de filiis Obededom: ipsi, et filii et fratres eorum, fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom. 9Porro Meselemiæ filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo. 10De Hosa autem, id est, de filiis Merari: Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem), 11Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus: omnes hi filii et fratres Hosa, tredecim. 12Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini. 13Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis et magnis, per familias suas in unamquamque portarum. 14Cecidit ergo sors orientalis, Selemiæ. Porro Zachariæ filio ejus, viro prudentissimo et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis. 15Obededom vero et filiis ejus ad austrum: in qua parte domus erat seniorum concilium. 16Sephim et Hosa ad occidentem, juxta portam, quæ ducit ad viam ascensionis: custodia contra custodiam. 17Ad orientem vero Levitæ sex: et ad aquilonem, quatuor per diem: atque ad meridiem similiter in die quatuor: et ubi erat concilium bini et bini. 18In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas. 19Hæ sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari.

20Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum. 21Filii Ledan, filii Gersonni: de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni, Jehieli. 22Filii Jehieli: Zathan, et Joël fratres ejus super thesauros domus Domini. 23Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis. 24Subaël autem filius Gersom filii Moysi, præpositus thesauris. 25Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith. 26Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus, 27de bellis et manubiis præliorum, quæ consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini. 28Hæc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviæ: omnes qui sanctificaverant ea per manum Selemith et fratrum ejus. 29Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et judicandum eos. 30Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti præerant Israëli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis. 31Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad, 32fratresque ejus robustioris ætatis, duo millia septingenti principes familiarum. Præposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiæ tribui Manasse, in omne ministerium Dei et regis.

Read in Logos