Logos Bible Study

Zephaniah 1–2

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoliæ, filii Amariæ, filii Ezeciæ, in diebus Josiæ, filii Amon, regis Judæ.

2Congregans congregabo omnia a facie terræ, dicit Dominus:

3congregans hominem et pecus,

congregans volatilia cæli et pisces maris:

et ruinæ impiorum erunt,

et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus.

4Et extendam manum meam super Judam

et super omnes habitantes Jerusalem:

et disperdam de loco hoc reliquias Baal,

et nomina ædituorum cum sacerdotibus;

5et eos qui adorant super tecta militiam cæli,

et adorant et jurant in Domino,

et jurant in Melchom;

6et qui avertuntur de post tergum Domini,

et qui non quæsierunt Dominum,

nec investigaverunt eum.

7Silete a facie Domini Dei,

quia juxta est dies Domini:

quia præparavit Dominus hostiam;

sanctificavit vocatos suos.

8Et erit: in die hostiæ Domini,

visitabo super principes,

et super filios regis,

et super omnes qui induti sunt veste peregrina;

9et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa,

qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo.

10Et erit in die illa, dicit Dominus,

vox clamoris a porta piscium,

et ululatus a Secunda,

et contritio magna a collibus.

11Ululate, habitatores Pilæ:

conticuit omnis populus Chanaan,

disperierunt omnes involuti argento.

12Et erit in tempore illo:

scrutabor Jerusalem in lucernis,

et visitabo super viros defixos in fæcibus suis,

qui dicunt in cordibus suis:

Non faciet bene Dominus, et non faciet male.

13Et erit fortitudo eorum in direptionem,

et domus eorum in desertum:

et ædificabunt domos, et non habitabunt;

et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum.

14Juxta est dies Domini magnus:

juxta est, et velox nimis.

Vox diei Domini amara:

tribulabitur ibi fortis.

15Dies iræ dies illa,

dies tribulationis et angustiæ,

dies calamitatis et miseriæ,

dies tenebrarum et caliginis,

dies nebulæ et turbinis,

16dies tubæ et clangoris super civitates munitas,

et super angulos excelsos.

17Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cæci,

quia Domino peccaverunt;

et effundetur sanguis eorum sicut humus,

et corpora eorum sicut stercora.

18Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos

in die iræ Domini:

in igne zeli ejus devorabitur omnis terra,

quia consummationem cum festinatione faciet

cunctis habitantibus terram.

21Convenite, congregamini, gens non amabilis,

2priusquam pariat jussio quasi pulverem transeuntem diem,

antequam veniat super vos ira furoris Domini,

antequam veniat super vos dies indignationis Domini.

3Quærite Dominum, omnes mansueti terræ,

qui judicium ejus estis operati;

quærite justum, quærite mansuetum,

si quomodo abscondamini in die furoris Domini.

4Quia Gaza destructa erit,

et Ascalon in desertum:

Azotum in meridie ejicient,

et Accaron eradicabitur.

5Væ qui habitatis funiculum maris, gens perditorum!

verbum Domini super vos, Chanaan, terra Philisthinorum;

et disperdam te, ita ut non sit inhabitator.

6Et erit funiculus maris requies pastorum, et caulæ pecorum;

7et erit funiculus ejus qui remanserit de domo Juda: ibi pascentur,

in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent,

quia visitabit eos Dominus Deus eorum,

et avertet captivitatem eorum.

8Audivi opprobrium Moab,

et blasphemias filiorum Ammon,

quæ exprobraverunt populo meo,

et magnificati sunt super terminos eorum.

9Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israël,

quia Moab ut Sodoma erit,

et filii Ammon quasi Gomorrha:

siccitas spinarum, et acervi salis,

et desertum usque in æternum:

reliquiæ populi mei diripient eos,

et residui gentis meæ possidebunt illos.

10Hoc eis eveniet pro superbia sua,

quia blasphemaverunt et magnificati sunt

super populum Domini exercituum.

11Horribilis Dominus super eos,

et attenuabit omnes deos terræ:

et adorabunt eum viri de loco suo,

omnes insulæ gentium.

12Sed et vos, Æthiopes, interfecti gladio meo eritis.

13Et extendet manum suam super aquilonem, et perdet Assur,

et ponet speciosam in solitudinem,

et in invium, et quasi desertum.

14Et accubabunt in medio ejus greges, omnes bestiæ gentium;

et onocrotalus et ericius in liminibus ejus morabuntur:

vox cantantis in fenestra,

corvus in superliminari,

quoniam attenuabo robur ejus.

15Hæc est civitas gloriosa habitans in confidentia,

quæ dicebat in corde suo:

Ego sum, et extra me non est alia amplius:

quomodo facta est in desertum cubile bestiæ?

omnis qui transit per eam sibilabit,

et movebit manum suam.

Read in Logos