Logos Bible Study

Romans 9:11–18

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret), 12non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori, 13sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui.

14Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit. 15Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam præstabo cujus miserebor. 16Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. 17Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra. 18Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.

Read in Logos
Romans 9:16: So then it depends not on human will or exertion, but on God, who has mercy.