Romans 3–4
Clementine VulgateOther versions
Latin
Arabic
Czech
English
- DARBY 1890 Darby Bible
- ASV American Standard Version
- AV 1873 The Cambridge Paragraph Bible of the Authorized English Version
- CSB Christian Standard Bible
- D-R Douay-Rheims Bible
- ESV English Standard Version
- GW GOD’S WORD Translation
- GNB Good News Translation
- HCSB The Holman Christian Standard Bible
- KJV 1900 King James Version
- LSB Legacy Standard Bible
- LEB The Lexham English Bible
- MSG The Message: The Bible in Contemporary Language
- NET The NET Bible
- NASB95 New American Standard Bible (1995)
- NCV New Century Version
- NIrV New International Reader’s Version (1998)
- NIV New International Version (2011)
- NKJV The New King James Version
- NLT New Living Translation
- NRSVue New Revised Standard Version: Updated Edition
- RSV The Revised Standard Version
- RSVCE The Revised Standard Version, Catholic Edition
- YLT Young’s Literal Translation
French
German
Greek
Hungarian
Italian
Korean
Portuguese
Russian
Simplified Chinese
Spanish
Traditional Chinese
31Quid ergo amplius Judæo est? aut quæ utilitas circumcisionis? 2Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei. 3Quid enim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit. 4Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est:
Ut justificeris in sermonibus tuis:
et vincas cum judicaris.
5Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram? 6secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum? 7Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator judicor? 8et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est.
9Quid ergo? præcellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse, 10sicut scriptum est:
Quia non est justus quisquam:
11non est intelligens, non est requirens Deum.
12Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt:
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
13Sepulchrum patens est guttur eorum,
linguis suis dolose agebant:
venenum aspidum sub labiis eorum:
14quorum os maledictione, et amaritudine plenum est:
15veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem:
16contritio et infelicitas in viis eorum:
17et viam pacis non cognoverunt:
18non est timor Dei ante oculos eorum.
19Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: 20quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.
21Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis. 22Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio: 23omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. 24Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu, 25quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum 26in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore: ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.
27Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei. 28Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. 29An Judæorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium: 30quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem. 31Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus.
41Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? 2Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. 3Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam. 4Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. 5Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei. 6Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus:
7Beati, quorum remissæ sunt iniquitates,
et quorum tecta sunt peccata.
8Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.
9Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam. 10Quomodo ergo reputata est? in circumcisione, an in præputio? Non in circumcisione, sed in præputio. 11Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam: 12et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ.
13Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres esset mundi: sed per justitiam fidei. 14Si enim qui ex lege, hæredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio. 15Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio. 16Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum 17(sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt: 18qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum. 19Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ. 20In repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo: 21plenissime sciens, quia quæcumque promisit, potens est et facere. 22Ideo et reputatum est illi ad justitiam. 23Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad justitiam: 24sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis, 25qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.
Public Domain