Logos Bible Study

Psalm 118:70–80

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

70Coagulatum est sicut lac cor eorum;

ego vero legem tuam meditatus sum.

71Bonum mihi quia humiliasti me,

ut discam justificationes tuas.

72Bonum mihi lex oris tui,

super millia auri et argenti.

73Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me:

da mihi intellectum, et discam mandata tua.

74Qui timent te videbunt me et lætabuntur,

quia in verba tua supersperavi.

75Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua,

et in veritate tua humiliasti me.

76Fiat misericordia tua ut consoletur me,

secundum eloquium tuum servo tuo.

77Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam,

quia lex tua meditatio mea est.

78Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me;

ego autem exercebor in mandatis tuis.

79Convertantur mihi timentes te,

et qui noverunt testimonia tua.

80Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis,

ut non confundar.

Read in Logos