Logos Bible Study

Psalm 118:142–152

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

142Justitia tua, justitia in æternum,

et lex tua veritas.

143Tribulatio et angustia invenerunt me;

mandata tua meditatio mea est.

144Æquitas testimonia tua in æternum:

intellectum da mihi, et vivam.

145Clamavi in toto corde meo: exaudi me, Domine;

justificationes tuas requiram.

146Clamavi ad te; salvum me fac:

ut custodiam mandata tua.

147Præveni in maturitate, et clamavi:

quia in verba tua supersperavi.

148Prævenerunt oculi mei ad te diluculo,

ut meditarer eloquia tua.

149Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine,

et secundum judicium tuum vivifica me.

150Appropinquaverunt persequentes me iniquitati:

a lege autem tua longe facti sunt.

151Prope es tu, Domine,

et omnes viæ tuæ veritas.

152Initio cognovi de testimoniis tuis,

quia in æternum fundasti ea.

Read in Logos
Psalm 119:147: I rise before dawn and cry for help; I hope in your words.