Logos Bible Study

Philippians 1:5–18

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

5super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc. 6Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu: 7sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. 8Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi. 9Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu: 10ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi, 11repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.

12Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii: 13ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus, 14et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui. 15Quidam quidem et propter invidiam et contentionem: quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant: 16quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum. 17Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. 18Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.

Read in Logos
Philippians 1:6: And I am sure of this, that he who began a good work in you will bring it to completion at the day of Jesus Christ.