Logos Bible Study

Matthew 26:1–29

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Et factum est: cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: 2Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. 3Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas: 4et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. 5Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.

6Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi, 7accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. 8Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio hæc? 9potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus. 10Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me. 11Nam semper pauperes habetis vobiscum: me autem non semper habetis. 12Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. 13Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus.

14Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum: 15et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos. 16Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.

17Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? 18At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. 19Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. 20Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis. 21Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. 22Et contristati valde, cœperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine? 23At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. 24Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. 25Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti.

26Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum. 27Et accipiens calicem, gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes. 28Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. 29Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.

Read in Logos