Logos Bible Study

Matthew 24:8–20

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

8hæc autem omnia initia sunt dolorum.

9Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. 10Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem. 11Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos. 12Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum: 13qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. 14Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio.

15Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat: 16tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes: 17et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua: 18et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. 19Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus!

20Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato:

Read in Logos