Logos Bible Study

Matthew 22:2–14

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

2Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. 3Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. 4Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias. 5Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam: 6reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt. 7Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. 8Tunc ait servis suis: Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni: 9ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. 10Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium. 11Intravit autem rex ut viderent discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. 12Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. 13Tunc dixit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. 14Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

Read in Logos