Logos Bible Study

Matthew 18:14–35

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

14Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis.

15Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. 16Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum. 17Quod si non audierit eos: dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. 18Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo: et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo. 19Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est. 20Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.

21Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? 22Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies. 23Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. 24Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta. 25Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi. 26Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. 27Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. 28Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes. 29Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. 30Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum. 31Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant. 32Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me: 33nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? 34Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. 35Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.

Read in Logos