Logos Bible Study

Matthew 7–9

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

71Nolite judicare, ut non judicemini. 2In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. 3Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? 4aut quomodo dicis fratri tuo: Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo? 5Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. 6Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.

7Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. 8Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur. 9Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? 10aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? 11Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se?

12Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ. 13Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. 14Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam: et pauci sunt qui inveniunt eam!

15Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: 16a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? 17Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit. 18Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere. 19Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. 20Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.

21Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum. 22Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? 23Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem. 24Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram, 25et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram. 26Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam: 27et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna. 28Et factum est: cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus. 29Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi.

81Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ: 2et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. 3Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens: Volo. Mundare. Et confestim mundata est lepra ejus. 4Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis.

5Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, 6et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. 7Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum. 8Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. 9Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit. 10Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël. 11Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum: 12filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. 13Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.

14Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem: 15et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.

16Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit: 17ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem:

Ipse infirmitates nostras accepit:

et ægrotationes nostras portavit.

18Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.

19Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris. 20Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. 21Alius autem de discipulis ejus ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. 22Jesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.

23Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus: 24et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus, ipse vero dormiebat. 25Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus. 26Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. 27Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?

28Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. 29Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? 30Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens. 31Dæmones autem rogabant eum, dicentes: Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum. 32Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare: et mortui sunt in aquis. 33Pastores autem fugerunt: et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dæmonia habuerant. 34Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu: et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.

91Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam. 2Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide fili, remittuntur tibi peccata tua. 3Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat. 4Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? 5Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata tua: an dicere: Surge, et ambula? 6Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. 7Et surrexit, et abiit in domum suam. 8Videntes autem turbæ timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.

9Et, cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthæum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum. 10Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Jesu, et discipulis ejus. 11Et videntes pharisæi, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? 12At Jesus audiens, ait: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. 13Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores. 14Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes: Quare nos, et pharisæi, jejunamus frequenter: discipuli autem tui non jejunant? 15Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt. 16Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura fit. 17Neque mittunt vinum novum in utres veteres: alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt: et ambo conservantur.

18Hæc illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet. 19Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli ejus. 20Et ecce mulier, quæ sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus. 21Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero. 22At Jesus conversus, et videns eam, dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.

23Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat: 24Recedite: non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum. 25Et cum ejecta esset turba, intravit: et tenuit manum ejus, et surrexit puella. 26Et exiit fama hæc in universam terram illam.

27Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David. 28Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Jesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine. 29Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram, fiat vobis. 30Et aperti sunt oculi eorum: et comminatus est illis Jesus, dicens: Videte ne quis sciat. 31Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa.

32Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, dæmonium habentem. 33Et ejecto dæmonio, locutus est mutus, et miratæ sunt turbæ, dicentes: Numquam apparuit sic in Israël. 34Pharisæi autem dicebant: In principe dæmoniorum ejicit dæmones.

35Et circuibat Jesus omnes civitates, et castella,…

Read in Logos

This passage has been shortened. Keep reading Matthew 7–9 in Logos