Logos Bible Study

Matthew 5–7

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

51Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, 2et aperiens os suum docebat eos dicens: 3Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cælorum. 4Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram. 5Beati qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur. 6Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur. 7Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur. 8Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. 9Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur. 10Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum. 11Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me: 12gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.

13Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. 14Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita, 15neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. 16Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.

17Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. 18Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant. 19Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum. 20Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.

21Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit judicio. 22Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis. 23Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te: 24relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum. 25Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro: et in carcerem mittaris. 26Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.

27Audistis quia dictum est antiquis: Non mœchaberis. 28Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo. 29Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. 30Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. 31Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii. 32Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari: et qui dimissam duxerit, adulterat.

33Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua. 34Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est: 35neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis: 36neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. 37Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est.

38Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente. 39Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram: 40et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium: 41et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo. 42Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris.

43Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. 44Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos: 45ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super justos et injustos. 46Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? 47Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt? 48Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.

61Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est. 2Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. 3Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: 4ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

5Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam. 6Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. 7Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. 8Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum. 9Sic ergo vos orabitis:

Pater noster, qui es in cælis,

sanctificetur nomen tuum.

10Adveniat regnum tuum;

fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.

11Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,

12et dimitte nobis debita nostra,

sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

13Et ne nos inducas in tentationem,

sed libera nos a malo. Amen.

14Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra. 15Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.

16Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. 17Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, 18ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

19Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur. 20Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. 21Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. 22Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. 23Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt: ipsæ tenebræ quantæ erunt? 24Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ. 25Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? 26Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? 27Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? 28Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent. 29Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. 30Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei? 31Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? 32hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. 33Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis. 34Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua.

71Nolite judicare, ut non judicemini. 2In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. 3Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? 4aut quomodo dicis fratri tuo: Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo? 5Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. 6Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.

7Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. 8Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur. 9Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? 10aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? 11Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se?

12Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ. 13Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. 14Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam: et pauci sunt qui inveniunt eam!

15Attendite a falsis prophetis,…

Read in Logos

This passage has been shortened. Keep reading Matthew 5–7 in Logos