Logos Bible Study

Matthew 19–20

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

191Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Judææ trans Jordanem, 2et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi. 3Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa? 4Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit: 5Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. 6Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. 7Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere? 8Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic. 9Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur: et qui dimissam duxerit, mœchatur. 10Dicunt ei discipuli ejus: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. 11Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. 12Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat.

13Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos. 14Jesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum cælorum. 15Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.

16Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam? 17Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. 18Dicit illi: Quæ? Jesus autem dixit: Non homicidium facies; non adulterabis; non facies furtum; non falsum testimonium dices; 19honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum. 20Dicit illi adolescens: Omnia hæc custodivi a juventute mea: quid adhuc mihi deest? 21Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. 22Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones. 23Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum. 24Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum. 25Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse? 26Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt.

27Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? 28Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël. 29Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit. 30Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

201Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. 2Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. 3Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos, 4et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis. 5Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter. 6Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi? 7Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam. 8Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos. 9Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. 10Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios. 11Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias, 12dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus. 13At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam: nonne ex denario convenisti mecum? 14Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. 15Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? 16Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

17Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis: 18Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte, 19et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.

20Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. 21Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. 22Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus. 23Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. 24Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus. 25Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui majores sunt, potestatem exercent in eos. 26Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister: 27et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. 28Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.

29Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa, 30et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. 31Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. 32Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis? 33Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri. 34Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.

Read in Logos