Logos Bible Study

Mark 7:1–13

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis. 2Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt. 3Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum: 4et a foro nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum: 5et interrogabant eum pharisæi et scribæ: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? 6At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est:

Populus hic labiis me honorat,

cor autem eorum longe est a me:

7in vanum autem me colunt,

docentes doctrinas, et præcepta hominum.

8Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum: et alia similia his facitis multa. 9Et dicebat illis: Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. 10Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. 11Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit: 12et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri, 13rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis.

Read in Logos