Logos Bible Study

Luke 22:47–71

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

47Adhuc eo loquente, ecce turba: et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum. 48Jesus autem dixit illi: Juda, osculo Filium hominis tradis? 49Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio? 50Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram. 51Respondens autem Jesus, ait: Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum. 52Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus? 53Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me: sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum. 54Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum: Petrus vero sequebatur a longe.

55Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum. 56Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat. 57At ille negavit eum, dicens: Mulier, non novi illum. 58Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum. 59Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilæus est. 60Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus. 61Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis. 62Et egressus foras Petrus flevit amare.

63Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes. 64Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus: et interrogabant eum, dicentes: Prophetiza, quis est, qui te percussit? 65Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.

66Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis. 67Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi: 68si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis. 69Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei. 70Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum. 71At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore ejus.

Read in Logos