Logos Bible Study

Luke 19:1–27

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Et ingressus perambulabat Jericho. 2Et ecce vir nomine Zachæus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives: 3et quærebat videre Jesum, quis esset: et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat. 4Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus. 5Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachæe, festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere. 6Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. 7Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. 8Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. 9Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahæ. 10Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.

11Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. 12Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. 13Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio. 14Cives autem ejus oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos. 15Et factum est ut rediret accepto regno: et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. 16Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit. 17Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates. 18Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas. 19Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates. 20Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario: 21timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti. 22Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi: 23et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam? 24Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet. 25Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas. 26Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. 27Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me.

Read in Logos
Luke 19:10: “For the Son of Man came to seek and to save the lost.”