Logos Bible Study

Leviticus 7:1–10

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est: 2idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto: sanguis ejus per gyrum altaris fundetur. 3Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia: 4duos renunculos, et pinguedinem quæ juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis. 5Et adolebit ea sacerdos super altare: incensum est Domini pro delicto. 6Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est. 7Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto: utriusque hostiæ lex una erit: ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit. 8Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus. 9Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur: 10sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura æqua per singulos dividetur.

Read in Logos