Logos Bible Study

Leviticus 9–11

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

91Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israël, dixitque ad Aaron: 2Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino. 3Et ad filios Israël loqueris: Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum, 4bovem et arietem pro pacificis: et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes: hodie enim Dominus apparebit vobis. 5Tulerunt ergo cuncta quæ jusserat Moyses ad ostium tabernaculi: ubi cum omnis multitudo astaret, 6ait Moyses: Iste est sermo, quem præcepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria ejus. 7Et dixit ad Aaron: Accede ad altare, et immola pro peccato tuo: offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo: cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut præcepit Dominus.

8Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo: 9cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus. 10Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut præceperat Dominus Moysi: 11carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni. 12Immolavit et holocausti victimam: obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum. 13Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt; quæ omnia super altare cremavit igni, 14lotis aqua prius intestinis et pedibus.

15Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum: expiatoque altari, 16fecit holocaustum, 17addens in sacrificio libamenta, quæ pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque cæremoniis holocausti matutini. 18Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi: obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum. 19Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris, 20posuerunt super pectora: cumque cremati essent adipes super altare, 21pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses.

22Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit. 23Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini: 24et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.

101Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum: quod eis præceptum non erat. 2Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino. 3Dixitque Moyses ad Aaron: Hoc est quod locutus est Dominus: Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron. 4Vocatis autem Moyses Misaële et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos: Ite, et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii, et asportate extra castra. 5Confestimque pergentes, tulerunt eos sicut jacebant, vestitos lineis tunicis, et ejecerunt foras, ut sibi fuerat imperatum. 6Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus: Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem cœtum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Israël, plangant incendium quod Dominus suscitavit: 7vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis: oleum quippe sanctæ unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia juxta præceptum Moysi. 8Dixit quoque Dominus ad Aaron: 9Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini: quia præceptum sempiternum est in generationes vestras: 10et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum; 11doceatisque filios Israël omnia legitima mea quæ locutus est Dominus ad eos per manum Moysi.

12Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant residui: Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est. 13Comedetis autem in loco sancto: quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini, sicut præceptum est mihi. 14Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui, et filiæ tuæ tecum: tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israël: 15eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari, elevaverunt coram Domino, et pertineant ad te, et ad filios tuos, lege perpetua, sicut præcepit Dominus. 16Inter hæc, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum quæreret Moyses, exustum reperit: iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait: 17Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, quæ Sancta sanctorum est, et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini, 18præsertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, et comedere debueritis eam in Sanctuario, sicut præceptum est mihi? 19Respondit Aaron: Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino: mihi autem accidit quod vides; quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in cæremoniis mente lugubri? 20Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.

111Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: 2Dicite filiis Israël: Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ: 3omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis. 4Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis. 5Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est. 6Lepus quoque: nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit. 7Et sus: qui cum ungulam dividat, non ruminat. 8Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.

9Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est: omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis. 10Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis, 11execrandumque erit: carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis. 12Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt.

13Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam, et gryphem, et haliæetum, 14et milvum ac vulturem juxta genus suum, 15et omne corvini generis in similitudinem suam, 16struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum: 17bubonem, et mergulum, et ibin, 18et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem, 19herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.

20Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis. 21Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram, 22comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum. 23Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis: 24et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum: 25et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis. 26Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit: et qui tetigerit illud, contaminabitur. 27Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum. 28Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia hæc immunda sunt vobis. 29Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum, 30mygale, et chamæleon, et stellio, et lacerta, et talpa.

31Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum: 32et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia: et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur. 33Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est. 34Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit. 35Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt. 36Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur. 37Si ceciderit super sementem, non polluet eam. 38Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur. 39Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum: 40et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. 41Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum. 42Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est. 43Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis. 44Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram. 45Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum.…

Read in Logos

This passage has been shortened. Keep reading Leviticus 9–11 in Logos