Logos Bible Study

Lamentations 1–4

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Quomodo sedet sola

civitas plena populo!

Facta est quasi vidua

domina gentium;

princeps provinciarum

facta est sub tributo.

2Plorans ploravit in nocte,

et lacrimæ ejus in maxillis ejus:

non est qui consoletur eam,

ex omnibus caris ejus;

omnes amici ejus spreverunt eam,

et facti sunt ei inimici.

3Migravit Judas propter afflictionem,

et multitudinem servitutis;

habitavit inter gentes,

nec invenit requiem:

omnes persecutores ejus apprehenderunt eam

inter angustias.

4Viæ Sion lugent, eo quod non sint

qui veniant ad solemnitatem:

omnes portæ ejus destructæ,

sacerdotes ejus gementes;

virgines ejus squalidæ,

et ipsa oppressa amaritudine.

5Facti sunt hostes ejus in capite;

inimici ejus locupletati sunt:

quia Dominus locutus est super eam

propter multitudinem iniquitatum ejus.

Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem

ante faciem tribulantis.

6Et egressus est a filia Sion

omnis decor ejus;

facti sunt principes ejus velut arietes

non invenientes pascua,

et abierunt absque fortitudine

ante faciem subsequentis.

7Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ,

et prævaricationis,

omnium desiderabilium suorum,

quæ habuerat a diebus antiquis,

cum caderet populus ejus in manu hostili,

et non esset auxiliator:

viderunt eam hostes,

et deriserunt sabbata ejus.

8Peccatum peccavit Jerusalem,

propterea instabilis facta est;

omnes qui glorificabant eam spreverunt illam,

quia viderunt ignominiam ejus:

ipsa autem gemens

conversa est retrorsum.

9Sordes ejus in pedibus ejus,

nec recordata est finis sui;

deposita est vehementer,

non habens consolatorem.

Vide, Domine, afflictionem meam,

quoniam erectus est inimicus.

10Manum suam misit hostis

ad omnia desiderabilia ejus,

quia vidit gentes

ingressas sanctuarium suum,

de quibus præceperas

ne intrarent in ecclesiam tuam.

11Omnis populus ejus gemens,

et quærens panem;

dederunt pretiosa quæque pro cibo

ad refocillandam animam.

Vide, Domine, et considera

quoniam facta sum vilis!

12O vos omnes qui transitis per viam,

attendite, et videte

si est dolor sicut dolor meus!

quoniam vindemiavit me,

ut locutus est Dominus,

in die iræ furoris sui.

13De excelso misit ignem in ossibus meis,

et erudivit me:

expandit rete pedibus meis,

convertit me retrorsum;

posuit me desolatam,

tota die mœrore confectam.

14Vigilavit jugum iniquitatum mearum;

in manu ejus convolutæ sunt,

et impositæ collo meo.

Infirmata est virtus mea:

dedit me Dominus in manu

de qua non potero surgere.

15Abstulit omnes magnificos meos Dominus

de medio mei;

vocavit adversum me tempus

ut contereret electos meos.

Torcular calcavit Dominus

virgini filiæ Juda.

16Idcirco ego plorans,

et oculus meus deducens aquas,

quia longe factus est a me consolator,

convertens animam meam.

Facti sunt filii mei perditi,

quoniam invaluit inimicus.

17Expandit Sion manus suas;

non est qui consoletur eam.

Mandavit Dominus adversum Jacob

in circuitu ejus hostes ejus;

facta est Jerusalem

quasi polluta menstruis inter eos.

18Justus est Dominus,

quia os ejus ad iracundiam provocavi.

Audite, obsecro, universi populi,

et videte dolorem meum:

virgines meæ et juvenes mei abierunt

in captivitatem.

19Vocavi amicos meos,

et ipsi deceperunt me;

sacerdotes mei et senes mei

in urbe consumpti sunt,

quia quæsierunt cibum sibi

ut refocillarent animam suam.

20Vide, Domine, quoniam tribulor:

conturbatus est venter meus,

subversum est cor meum in memetipsa,

quoniam amaritudine plena sum.

Foris interfecit gladius,

et domi mors similis est.

21Audierunt quia ingemisco ego,

et non est qui consoletur me;

omnes inimici mei audierunt malum meum,

lætati sunt quoniam tu fecisti:

adduxisti diem consolationis,

et fient similes mei.

22Ingrediatur omne malum eorum coram te:

et vindemia eos, sicut vindemiasti me

propter omnes iniquitates meas:

multi enim gemitus mei,

et cor meum mœrens.

21Quomodo obtexit caligine in furore suo

Dominus filiam Sion;

projecit de cælo in terram

inclytam Israël,

et non est recordatus scabelli pedum suorum

in die furoris sui!

2Præcipitavit Dominus, nec pepercit

omnia speciosa Jacob:

destruxit in furore suo

munitiones virginis Juda,

et dejecit in terram;

polluit regnum et principes ejus.

3Confregit in ira furoris sui

omne cornu Israël;

avertit retrorsum dexteram suam

a facie inimici,

et succendit in Jacob quasi ignem

flammæ devorantis in gyro.

4Tetendit arcum suum quasi inimicus,

firmavit dexteram suam quasi hostis,

et occidit omne quod pulchrum erat visu

in tabernaculo filiæ Sion;

effudit quasi ignem

indignationem suam.

5Factus est Dominus velut inimicus,

præcipitavit Israël:

præcipitavit omnia mœnia ejus,

dissipavit munitiones ejus,

et replevit in filia Juda

humiliatum et humiliatam.

6Et dissipavit quasi hortum tentorium suum;

demolitus est tabernaculum suum.

Oblivioni tradidit Dominus in Sion

festivitatem et sabbatum;

et in opprobrium, et in indignationem furoris sui,

regem et sacerdotem.

7Repulit Dominus altare suum;

maledixit sanctificationi suæ:

tradidit in manu inimici

muros turrium ejus.

Vocem dederunt in domo Domini

sicut in die solemni.

8Cogitavit Dominus dissipare

murum filiæ Sion;

tetendit funiculum suum,

et non avertit manum suam a perditione:

luxitque antemurale,

et murus pariter dissipatus est.

9Defixæ sunt in terra portæ ejus,

perdidit et contrivit vectes ejus;

regem ejus et principes ejus in gentibus:

non est lex,

et prophetæ ejus non invenerunt

visionem a Domino.

10Sederunt in terra, conticuerunt

senes filiæ Sion;

consperserunt cinere capita sua,

accincti sunt ciliciis:

abjecerunt in terram capita sua

virgines Jerusalem.

11Defecerunt præ lacrimis oculi mei,

conturbata sunt viscera mea;

effusum est in terra jecur meum

super contritione filiæ populi mei,

cum deficeret parvulus et lactens

in plateis oppidi.

12Matribus suis dixerunt:

Ubi est triticum et vinum?

cum deficerent quasi vulnerati

in plateis civitatis,

cum exhalarent animas suas

in sinu matrum suarum.

13Cui comparabo te, vel cui assimilabo te,

filia Jerusalem?

cui exæquabo te, et consolabor te,

virgo, filia Sion?

magna est enim velut mare contritio tua:

quis medebitur tui?

14Prophetæ tui viderunt tibi

falsa et stulta;

nec aperiebant iniquitatem tuam,

ut te ad pœnitentiam provocarent;

viderunt autem tibi assumptiones falsas,

et ejectiones.

15Plauserunt super te manibus

omnes transeuntes per viam;

sibilaverunt et moverunt caput suum

super filiam Jerusalem:

Hæccine est urbs, dicentes, perfecti decoris,

gaudium universæ terræ?

16Aperuerunt super te os suum

omnes inimici tui:

sibilaverunt, et fremuerunt dentibus,

et dixerunt: Devorabimus:

en ista est dies quam exspectabamus;

invenimus, vidimus.

17Fecit Dominus quæ cogitavit;

complevit sermonem suum,

quem præceperat a diebus antiquis:

destruxit, et non pepercit,

et lætificavit super te inimicum,

et exaltavit cornu hostium tuorum.

18Clamavit cor eorum ad Dominum

super muros filiæ Sion:

Deduc quasi torrentem lacrimas

per diem et noctem;

non des requiem tibi,

neque taceat pupilla oculi tui.

19Consurge, lauda in nocte,

in principio vigiliarum;

effunde sicut aquam cor tuum

ante conspectum Domini:

leva ad eum manus tuas

pro anima parvulorum tuorum,

qui defecerunt in fame

in capite omnium compitorum.

20Vide, Domine, et considera

quem vindemiaveris ita.

Ergone comedent mulieres fructum suum,

parvulos ad mensuram palmæ?

si occiditur in sanctuario Domini

sacerdos et propheta?

21Jacuerunt in terra foris

puer et senex;

virgines meæ et juvenes mei

ceciderunt in gladio:

interfecisti in die furoris tui,

percussisti, nec misertus es.

22Vocasti quasi ad diem solemnem,

qui terrerent me de circuitu;

et non fuit in die furoris Domini qui effugeret,

et relinqueretur:

quos educavi et enutrivi,

inimicus meus consumpsit eos.

31Ego vir videns paupertatem meam

in virga indignationis ejus.

2Me minavit, et adduxit in tenebras,

et non in lucem.

3Tantum in me vertit et convertit

manum suam tota die.

4Vetustam fecit pellem meam et carnem meam;

contrivit ossa mea.

5Ædificavit in gyro meo, et circumdedit me

felle et labore.

6In tenebrosis collocavit me,

quasi mortuos sempiternos.

7Circumædificavit adversum me, ut non egrediar;

aggravavit compedem meum.

8Sed et cum clamavero, et rogavero,

exclusit orationem meam.

9Conclusit vias meas lapidibus quadris;

semitas meas subvertit.

10Ursus insidians factus est mihi,

leo in absconditis.

11Semitas meas subvertit, et confregit me;

posuit me desolatam.

12Tetendit arcum suum, et posuit me

quasi signum ad sagittam.

13Misit in renibus meis

filias pharetræ suæ.

14Factus sum in derisum omni populo meo,

canticum eorum tota die.

15Replevit me amaritudinibus;

inebriavit me absinthio.

16Et fregit ad numerum dentes meos;

cibavit me cinere.

17Et repulsa est a pace anima mea;

oblitus sum bonorum.

18Et dixi: Periit finis meus,

et spes mea a Domino.

19Recordare paupertatis, et transgressionis meæ,

absinthii et fellis.

20Memoria memor ero, et tabescet

in me anima mea.

21Hæc recolens in corde meo,

ideo sperabo.

22Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti;

quia non defecerunt miserationes ejus.

23Novi diluculo,

multa est fides tua.

24Pars mea Dominus, dixit anima mea;

propterea exspectabo eum.

25Bonus est Dominus sperantibus in eum,

animæ quærenti illum.

26Bonum est præstolari cum silentio

salutare Dei.

27Bonum est viro cum portaverit jugum

ab adolescentia sua.

28Sedebit solitarius, et tacebit,

quia levavit super se.

29Ponet in pulvere os suum,

si forte sit spes.

30Dabit percutienti se maxillam:

saturabitur opprobriis.

31Quia non repellet

in sempiternum Dominus.

32Quia si abjecit, et miserebitur,

secundum multitudinem misericordiarum suarum.

33Non enim humiliavit ex corde suo

et abjecit filios hominum.

34Ut conteret sub pedibus suis

omnes vinctos terræ.

35Ut declinaret judicium viri

in conspectu vultus Altissimi.

36Ut perverteret hominem in judicio suo;

Dominus ignoravit.

37Quis est iste qui dixit ut fieret,

Domino non jubente?

38Ex ore Altissimi non egredientur

nec mala nec bona?

39Quid murmuravit homo vivens,

vir pro peccatis suis?

40Scrutemur vias nostras, et quæramus,

et…

Read in Logos

This passage has been shortened. Keep reading Lamentations 1–4 in Logos