Logos Bible Study

John 11:17–27

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

17Venit itaque Jesus: et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem. 18(Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.) 19Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. 20Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat. 21Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus: 22sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. 23Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus. 24Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. 25Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: 26et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc? 27Ait illi: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.

Read in Logos
John 11:25–26: Jesus said to her, “I am the resurrection and the life. Whoever believes in me, though he die, yet shall he live, and everyone who lives and believes in me shall never die. Do you believe this?”